Tristia
Ovid
Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).
- ossa bipenniferi sic sint male pressa Lycurgi,
- impia nec poena Pentheos umbra vacet, [*](vacet caret)
- sic micet aeternum vicinaque sidera vincat
- coniugis in caelo clara corona tuae .
- huc ades et casus releves, pulcherrime, nostros,
- unum de numero me memor esse tuo.
- sunt dis inter se commercia, flectere tempta
- Caesareum numen numine, Bacche, tuo.
- vos quoque, consortes studii, pia turba, poetae,
- haec eadem sumpto quisque rogate mero.