Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. et potes aspiciens circum tua sacra poëtas,
  2. nescioquis nostri dicere cultor abest.
  3. fer, bone Liber, opem: sic altera [*](altam) degravet ulmum
  4. vitis et incluso plena sit uva inero,
  5. sic tibi cum Bacchis Satyrorum gnava iuventus
  6. adsit, et attonito non taceare sono,
  7. ossa bipenniferi sic sint male pressa Lycurgi,
  8. impia nec poena Pentheos umbra vacet, [*](vacet caret)
  9. sic micet aeternum vicinaque sidera vincat
  10. coniugis in caelo clara corona tuae .
  11. huc ades et casus releves, pulcherrime, nostros,
  12. unum de numero me memor esse tuo.
  13. sunt dis inter se commercia, flectere tempta
  14. Caesareum numen numine, Bacche, tuo.
  15. vos quoque, consortes studii, pia turba, poetae,
  16. haec eadem sumpto quisque rogate mero.
  17. atque atque vestrum, Nasonis nomine dicto,
  18. opponat [*](apponat) lacrimis pocula mixta suis,
  19. admonitusque mei, cum circumspexerit omnes,
  20. dicat ubi est nostri pars modo Naso chori?