Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. sive mihi casus sive hoc dedit ira deorum,
  2. nubila nascenti seu mihi Parca fuit,
  3. tu tamen e sacris hederae [*](hederae me de) cultoribus unum
  4. numine debueras sustinuisse tuo.
  5. an dominae fati quicquid cecinere sorores,
  6. omne sub arbitrio desinit esse dei?
  7. ipse quoque aetherias meritis invectus es arces,
  8. quo non exiguo facta labore via est.
  9. nec patria est habitata tibi, sed adusque nivosum
  10. Strymona venisti Marticolamque Geten,
  11. Persidaque et lato spatiantem flumine Gangen,
  12. et quascumque bibit decolor Indus aquas.
  13. scilicet hanc legem nentes fatalia Parcae
  14. stamina bis genito bis cecinere tibi.
  15. me quoque, si fas est exemplis ire deorum,
  16. ferrea sors vitae difficilisque premit.
  17. illo nec levius cecidi, quem magna locutum
  18. reppulit a Thebis Iuppiter igne suo.
  19. ut tamen audisti percussum fulmine vatem,
  20. admonitu matris condoluisse potes,