Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. barbara me tellus orbisque novissima magni
  2. sustinet et saevo cinctus ab hoste locus,
  3. hinc ego traicerer [*](traicerem vel transigerer) —neque enim mea culpa cruenta est—
  4. esset, quae debet, si tibi cura mei.
  5. ille deus, bene quo Romana potentia nixa est,
  6. saepe suo victor lenis in hoste fuit.
  7. quid dubitas et tuta times? accede rogaque:
  8. Caesare nil ingens mitius orbis habet,
  9. me miserum! quid agam, si proxima quaeque relinquunt?
  10. subtrahis effracto tu
  11. quoque colla iugo? quo ferar? unde petam lassis solacia rebus?
  12. ancora iam nostram non tenet ulla ratem, videris [*]( viderit codd.: corr. Ehwald )
  13. ! ipse sacram, quamvis invisus, ad aram
  14. confugiam; nullas summovet ara manus.
  15. [*](Precatio)
  16. Adloquor en absens absentia numina supplex,
  17. si fas est homini cum Iove posse loqui,
  18. arbiter imperii, quo certum est sospite cunctos
  19. Ausoniae curam gentis habere deos,
  20. O decus, o patriae per te florentis imago,
  21. o vir non ipso, quem regis, orbe minor—