Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. aeger enim traxi contagia corpore mentis,
  2. libera tormento pars mihi ne qua vacet,
  3. perque dies multos lateris cruciatibus uror;
  4. sic me non modico [*](sed quod non modico (in inmodico) corr. Ellis.) frigore laesit hiems,
  5. si tamen ipse vales, aliqua nos parte valemus:
  6. quippe mea est umeris fulta ruina tuis.
  7. Quid, [*](qui) mihi cum dederis ingentia pignora, cumque
  8. per numeros omnes hoc tueare caput,
  9. quod tua me raro solatur epistula, peccas,
  10. remque piam praestas, sed [*](si: sed σ ) mihi verba negas?
  11. hoc, precor, emenda! quod si correxeris unum,
  12. nullus in egregio corpore naevus erit.
  13. pluribus accusem, fieri nisi possit, ut ad me
  14. littera non veniat, missa sit illa tamen,
  15. di faciant, ut sit temeraria nostra querella,
  16. teque putem falso non meminisse mei.
  17. quod precor, esse liquet: neque enim mutabile robur
  18. credere me fas est pectoris esse tui.
  19. cana prius gelido desint absinthia Ponto,
  20. et careat dulci Trinacris Hybla thymo,