Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. vertitur in teneram cariem rimisque dehiscit,
  2. siqua diu solitis cumba vacavit [*](vacabit corr. σ ) aquis,
  3. me quoque despera,[*](despero) fuerim cum parvus et ante,
  4. illi, qui fueram, posse redire parem.
  5. contudit ingenium patientia longa malorum,
  6. et pars antiqui nulla vigoris adest.
  7. siqua [*](siqua Bentley saepe) tamen nobis, ut nunc quoque, sumpta tabella est,
  8. inque suos volui cogere verba pedes,
  9. carmina nulla mihi sunt scripta, [*](carmina sunt mihi scripta aut nulla vel carmina scripta mihi sunt nulla) aut qualia cernis,
  10. digna sui domini tempore, digna loco.
  11. denique non parvas animo dat gloria vires,