Tristia
Ovid
Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).
- scribere in hoc casu sustinuisset opus.
- ut veniant patriae, veniant oblivia vestri,[*](nostri)
- omnis ut amissi sensus abesse queat,
- at timor officio fungi vetat ipse [*](esse: ipse σ ) quietum:
- cinctus ab innumero me tenet hoste locus,
- adde quod ingenium longa rubigine laesum
- torpet et est multo, quam fuit ante, minus,
- fertilis, assiduo si non renovatur [*](renovetur vel removetur) aratro,
- nil nisi cum spinis gramen habebit ager.
- tempore qui longo steterit, male curret [*](currit) et inter
- carceribus missos ultimus ibit equus,