Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. optat idem populus; sed, ut in mare flumina vastum,
  2. sic solet exiguae currere rivus aquae,
  3. at tu fortunam, cuius vocor exul ab ore,
  4. nomine mendaci parce gravare meam!
  1. Scribis, ut oblectem studio lacrimabile tempus,
  2. ne pereant turpi pectora nostra situ.
  3. difficile est quod, amice, mones, quia carmina laetum
  4. sunt opus, et pacem mentis habere volunt.