Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. utque aliis, quorum numerum comprendere non est,
  2. Caesareum numen sic mihi mite fuit.
  3. ipse relegati, non exulis utitur in me
  4. nomine . tuta suo iudice causa mea est.
  5. iure igitur laudes. Caesar, pro parte virili
  6. carmina nostra tuas qualiacumque canunt:
  7. iure deos, ut adhuc caeli tibi limina claudant,
  8. teque velint sine se, comprecor, esse deum.