Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. exercent illi sociae commercia linguae:
  2. per gestum res est significanda mihi.
  3. barbarus hic ego sum, qui non intellegor ulli,
  4. et rident stolidi verba Latina Getae;
  5. meque palam de me tuto mala saepe loquuntur,
  6. forsitan obiciunt exiliumque mihi.
  7. utque fit, in me aliquid ficti,[*](siquidem vel si quid: ficti Owen) dicentibus illis
  8. abnuerim quotiens adnuerimque, putant,
  9. adde quod iniustum [*](et iustum) rigido ius dicitur ense,
  10. dantur et in medio vulnera saepe foro.
  11. o duram Lachesin, quae tam grave sidus habenti
  12. fila dedit vitae non breviora meae!
  13. quod patriae vultu vestroque caremus, amici,
  14. atque hic in Scythicis gentibus esse queror :
  15. utraque poena gravis, merui tamen urbe carere,
  16. non merui tali forsitan esse loco.
  17. quid loquor, a! demens? ipsam quoque perdere vitam,
  18. Caesaris offenso numine, dignus eram.