Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. nil extra tutum est: tumulus defenditur ipse
  2. moenibus exiguis ingenioque loci.
  3. cum minime credas, ut aves,[*](avis) densissimus hostis
  4. advolat, et praedam vix bene visus agit.
  5. saepe intra muros clausis venientia portis
  6. per medias legimus noxia tela vias.
  7. est igitur rarus, rus qui [*](qui iam corr. Heinsius; cf. qui rus σ ) colere audeat, isque
  8. hac arat infelix, hac tenet arma manu.
  9. sub galea pastor iunctis pice cantat avenis,
  10. proque lupo pavidae bella verentur oves.
  11. vix ope castelli defendimur; et tamen intus
  12. mixta facit Graecis barbara turba metum,
  13. quippe simul nobis habitat discrimine nullo
  14. barbarus et tecti plus quoque parte tenet,
  15. quos [*](quorum) ut non timeas, possis odisse videndo
  16. pellibus et longa pectora tecta coma.
  17. hos quoque, qui geniti Graia creduntur ab urbe,
  18. pro patrio cultu Persica braca tegit.