Tristia
Ovid
Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).
- cum faceret Nioben orbam Latonia proles,
- non tamen et [*](et hanc) siccas iussit habere genas.
- est aliquid, fatale malum per verba levare .
- hoc quendam Procnen Halcyonenque facit.
- hoc erat, in gelido quare Poeantius antro
- voce fatigaret Lemnia saxa sua.
- strangulat inclusus dolor atque exaestuat [*](cor aestuat) intus,
- cogitur et vires multiplicare suas.
- da veniam potius, vel totos tolle libellos,
- si mihi quod prodest hoc [*](sit (sic) ... si) tibi, lector, obest,