Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. sic iuvenis similisque tibi sit natus, et illum
  2. moribus agnoscat quilibet esse tuum;
  3. sic faciat socerum taeda te nata iugali,
  4. nec tardum iuveni det tibi nomen avi.
  1. Tempore ruricolae patiens fit taurus aratri,
  2. praebet et incurvo colla premenda iugo;
  3. tempore paret equus lentis animosus habenis,
  4. et placido duros accipit ore lupos;
  5. tempore Poenorum compescitur ira leonum,
  6. nec feritas animo, quae fuit ante, manet;
  7. quaeque sui monitis [*](iussis) obtemperat Inda magistri
  8. belua, servitium tempore victa subit.