Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. aque [*](atque) mea terra [*](meam terram) prope sunt funebria sacra,
  2. si modo Nasoni barbara terra sua est.
  3. o utinam venti, quibus est ablatus Orestes,
  4. placato referant et mea vela deo!
  1. O mihi dilectos inter pars prima sodales,
  2. unica fortunis ara reperta meis
  3. cuius ab adloquiis anima haec moribunda revixit,
  4. ut vigil infusa Pallade flamma solet;
  5. qui veritus non es portus aperire fideles
  6. fulmine percussae confugiumque rati;
  7. cuius eram censu non me sensurus egentem,
  8. si Caesar patrias eripuisset opes.
  9. temporis oblitum dum me rapit impetus huius,
  10. excidit heu nomen quam mihi paene
  11. tuum! tu tamen agnoscis tactusque cupidine laudis,
  12. ille ego sum cuperes dicere posse palam,
  13. certe ego, si sineres, titulum tibi reddere vellem,
  14. et raram famae conciliare fidem.
  15. ne noceam grato vereor tibi carmine, neve
  16. intempestivus nominis obstet honor,