Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. haec prius, ut memorant, non invidiosa nefandis
  2. nec cupienda bonis regna Thoantis erant.
  3. hic pro supposita virgo Pelopeïa cerva
  4. sacra deae coluit qualiacumque suae.
  5. quo postquam, dubium pius an sceleratus, Orestes
  6. exactus Furiis venerat ipse suis,
  7. et comes exemplum veri Phoceus amoris,
  8. qui duo corporibus mentibus unus erant,
  9. protinus evincti [*](evicti) tristem ducuntur ad aram,
  10. quae stabat geminas ante cruenta fores.
  11. nec tamen hunc sua mors, nec mors sua terruit illum
  12. alter ob alterius funera maestus erat.
  13. et iam constiterat stricto mucrone sacerdos,
  14. cinxerat et Graias barbara vitta comas,
  15. cum vice sermonis fratrem cognovit, et illi
  16. pro nece complexus Iphigenia dedit,
  17. laeta deae signum crudelia sacra perosae
  18. transtulit ex illis in meliora locis,
  19. haec igitur regio, magni paene ultima mundi,
  20. quam fugere homines dique, propinqua mihi est: