Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. aque [*](atque) mea terra [*](meam terram) prope sunt funebria sacra,
  2. si modo Nasoni barbara terra sua est.
  3. o utinam venti, quibus est ablatus Orestes,
  4. placato referant et mea vela deo!
  1. O mihi dilectos inter pars prima sodales,
  2. unica fortunis ara reperta meis
  3. cuius ab adloquiis anima haec moribunda revixit,
  4. ut vigil infusa Pallade flamma solet;
  5. qui veritus non es portus aperire fideles
  6. fulmine percussae confugiumque rati;
  7. cuius eram censu non me sensurus egentem,
  8. si Caesar patrias eripuisset opes.
  9. temporis oblitum dum me rapit impetus huius,
  10. excidit heu nomen quam mihi paene