Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. quod minime volui, positis pro nomine signis
  2. dictus es: ignoscas laudibus ipse tuis.
  3. nil ego peccavi; tua te bona cognita produnt
  4. si, quod es, appares, culpa soluta mea est.
  5. nec tamen officium nostro tibi carmine factum
  6. principe tam iusto posse nocere puto.
  7. ipse pater patriae—quid enim est civilius illo?-
  8. sustinet in nostro carmine saepe legi,
  9. nec prohibere potest, quia res est publica Caesar,
  10. et de communi pars quoque nostra bono est.
  11. Iuppiter ingeniis praebet sua numina vatum,
  12. seque celebrari quolibet ore sinit,