Tristia
Ovid
Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).
- causa tua exemplo superorum tuta duorum est,
- quorum hic aspicitur, creditur ille deus.
- ut non debuerim, tamen hoc ego crimen habebo :
- non fuit arbitri! littera nostra tui.
- nec nova, quod tecum loquor, est iniuria nostra,
- incolumis cum quo saepe locutus era.
- quo vereare minus ne sim tibi crimen amicus,
- invidiam, siqua est, auctor habere potest,
- nam tuus est primis cultus mihi semper ab annis—
- hoc certe noli dissimulare—pater,
- ingeniumque meum (potes hoc meminisse) probabat
- plus etiam quam me iudice dignus eram;