Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. cuius in ingenio est patriae facundia linguae,
  2. qua prior in Latio non fuit ulla foro—
  3. quod minime volui, positis pro nomine signis
  4. dictus es: ignoscas laudibus ipse tuis.
  5. nil ego peccavi; tua te bona cognita produnt
  6. si, quod es, appares, culpa soluta mea est.
  7. nec tamen officium nostro tibi carmine factum
  8. principe tam iusto posse nocere puto.