Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. ipse pater patriae—quid enim est civilius illo?-
  2. sustinet in nostro carmine saepe legi,
  3. nec prohibere potest, quia res est publica Caesar,
  4. et de communi pars quoque nostra bono est.
  5. Iuppiter ingeniis praebet sua numina vatum,
  6. seque celebrari quolibet ore sinit,
  7. causa tua exemplo superorum tuta duorum est,
  8. quorum hic aspicitur, creditur ille deus.