Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. scite, precor, causam (nec vos mihi fallere fas est)
  2. errorem iussae, non scelus, esse fugae.
  3. Manibus hoc satis est: ad vos, studiosa, revertor,
  4. pectora, quae vitae quaeritis acta meae.
  5. iam mihi canities pulsis melioribus annis
  6. venerat, antiquas miscueratque comas,
  7. postque meos ortus Pisaea vinctus oliva
  8. abstulerat deciens praemia victor eques,
  9. cum maris Euxini positos ad laeva Tomitas
  10. quaerere me laesi principis ira iubet.
  11. causa meae cunctis nimium quoque nota ruinae
  12. indicio non est testificanda meo.