Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. et iam complerat genitor sua fata novemque
  2. addiderat lustris altera lustra novem.
  3. non aliter flevi, quam me fleturus ademptum
  4. ille fuit. Matri [*](matrix vel matri σ ) proxima busta tuli.
  5. felices ambo tempestiveque sepulti,
  6. ante diem poenae quod periere
  7. meae! me quoque felicem, quod non viventibus illis
  8. sum miser, et de me quod doluere nihil!
  9. si tamen extinctis aliquid nisi nomina restat, [*](restant)
  10. et gracilis structas effugit umbra rogos,
  11. fama, parentales, si vos mea contigit, umbrae,
  12. et sunt in Stygio crimina nostra foro,