Tristia
Ovid
Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).
- si tamen extinctis aliquid nisi nomina restat, [*](restant)
- et gracilis structas effugit umbra rogos,
- fama, parentales, si vos mea contigit, umbrae,
- et sunt in Stygio crimina nostra foro,
- scite, precor, causam (nec vos mihi fallere fas est)
- errorem iussae, non scelus, esse fugae.
- Manibus hoc satis est: ad vos, studiosa, revertor,
- pectora, quae vitae quaeritis acta meae.
- iam mihi canities pulsis melioribus annis
- venerat, antiquas miscueratque comas,
- postque meos ortus Pisaea vinctus oliva
- abstulerat deciens praemia victor eques,