Tristia
Ovid
Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).
- ultima, quae mecum seros permansit in annos;
- sustinuit coniunx exulis esse viri.
- filia me mea bis prima fecunda iuventa,
- sed non ex uno coniuge, fecit avum.
- et iam complerat genitor sua fata novemque
- addiderat lustris altera lustra novem.
- non aliter flevi, quam me fleturus ademptum
- ille fuit. Matri [*](matrix vel matri σ ) proxima busta tuli.
- felices ambo tempestiveque sepulti,
- ante diem poenae quod periere
- meae! me quoque felicem, quod non viventibus illis
- sum miser, et de me quod doluere nihil!