Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. saepe tamen dixi cui nunc haec cura laborat?
  2. an mea Sauromatae scripta Getaeque legent?
  3. saepe etiam lacrimae me sunt scribente profusae,
  4. umidaque est fletu littera facta meo,
  5. corque vetusta meum, tamquam nova, vulnera novit,
  6. inque sinum maestae labitur imber aquae,
  7. cum vice mutata, qui sim fuerimque, recordor,
  8. et, tulerit quo me casus et unde, subit,
  9. saepe manus demens, studiis irata sibique,
  10. misit in arsuros carmina nostra focos,
  11. atque ita [*](ea: ita σ ) de multis quoniam non multa supersunt,
  12. cum venia facito, quisquis es, ista legas.
  13. tu quoque non melius, quam sunt mea tempora, carmen,
  14. interdicta mihi, consule. Roma, boni.
  1. Iam fera Caesaribus Germania, totus ut orbis,
  2. victa potest flexo succubuisse genu,
  3. altaque velentur fortasse Palatia sertis,
  4. turaque in igne sonent inficiantque diem,
  5. candidaque adducta collum percussa securi
  6. victima purpureo sanguine pulset humum,