Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. nunc senior gladioque latus scutoque sinistram,
  2. canitiem galeae subicioque meam.
  3. nam dedit e specula custos ubi signa tumultus,
  4. induimus trepida protinus arma manu.
  5. hostis, habens arcus imbutaque tela venenis, [*](veneno)
  6. saevus anhelanti moenia lustrat equo,
  7. utque rapax pecudem, quae se non texit ovili,
  8. per sata, per silvas fertque trahitque lupus,
  9. sic, siquem nondum portarum saepe [*](sede: saepe σ ) receptum
  10. barbarus in campis repperit hostis, habet:
  11. aut sequitur captus coniectaque vincula collo
  12. accipit, aut telo virus habente perit.
  13. hic ego sollicitae lateo novus incola sedis .
  14. heu nimium fati tempora longa [*](lenta) mei!
  15. et tamen ad numeros antiquaque sacra reverti
  16. sustinet in tantis hospita Musa malis,
  17. sed neque cui recitem quisquam est mea carmina, nec qui
  18. auribus accipiat verba Latina suis.
  19. ipse mihi—quid enim faciam?—scriboque legoque,
  20. tutaque iudicio littera nostra suo est.