Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. ingenio tamen ipse meo comitorque fruorque:
  2. Caesar in hoc potuit iuris habere nihil,
  3. quilibet hanc saevo vitam mihi finiat ense,
  4. me tamen extincto fama superstes erit,
  5. dumque suis victrix omnem de montibus orbem
  6. prospiciet domitum Martia Roma, legar.
  7. tu quoque, quam studii maneat felicior usus,
  8. effuge venturos, qua potes, usque rogos!’
  1. Nunc ego Triptolemi cuperem consistere curru,
  2. misit in ignotam qui rude semen humum;
  3. nunc ego Medeae vellem frenare dracones,
  4. quos habuit fugiens arce, Corinthe, tua,
  5. nunc ego iactandas optarem sumere pennas,
  6. sive tuas, Perseu, Daedale, sive tuas :