Tristia
Ovid
Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).
- ista decens facies longis vitiabitur annis,
- rugaque in antiqua fronte senilis erit,
- inicietque manum formae damnosa senectus,
- quae strepitum [*](strepitus: strepitum σ ) passu non faciente venit;
- cumque aliquis dicet fuit haec formosa dolebis,
- et speculum mendax esse querere tuum.
- sunt tibi opes modicae, cum sis dignissima magnis:
- finge sed inmensis censibus esse pares,
- nempe dat id [*](et: id σ ) quodcumque libet fortuna rapitque,
- Irus et est subito, qui modo Croesus erat.
- singula ne referam, nil non mortale tenemus
- pectoris exceptis ingentique bonis.
- en ego, cum caream patria vobisque domoque,
- raptaque sint, adimi quae potuere mihi,