Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. ante oculos errant domus, urbsque et [*](urbs et corr. σ ) forma locorum,
  2. acceduntque suis singula facta locis,
  3. coniugis ante oculos, sicut praesentis, imago est. [*](est om.)
  4. illa meos casus ingravat, illa levat;
  5. ingravat hoc, quod abest; levat hoc, quod praestat amorem
  6. inpositumque sibi firma tuetur onus.
  7. vos quoque pectoribus nostris haeretis, amici,
  8. dicere quos cupio nomine quemque suo.