Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. Bosphoros et Tanais superant Scythiaeque paludes
  2. vix satis et noti nomina pauca loci.
  3. ulterius nihil est nisi non habitabile frigus.
  4. heu quam vicina est ultima terra mihi!
  5. at longe patria est, longe carissima coniunx,
  6. quicquid et haec nobis post duo dulce fuit.
  7. sic tamen haec adsunt, ut quae contingere non est
  8. corpore: sunt animo cuncta videnda meo.