Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. quique fugax rerum securaque in otia natus,
  2. mollis et inpatiens ante laboris eram,
  3. ultima nunc patior, nec me mare portubus orbum
  4. perdere, diversae nec potuere viae,
  5. suffecitque [*](sufficit atque) malis animus; nam corpus ab illo
  6. accepit vires vixque ferenda tulit.
  7. dum tamen et terris dubius laetabar et undis,
  8. fallebat curas aegraque corda labor!
  9. ut via finita est
  10. et opus requievit eundi, et poenae tellus est mihi tacta meae,
  11. nil nisi flere libet, nec nostro parcior imber
  12. lumine, de verna quam nive manat aqua.
  13. Roma domusque subit desideriumque locorum,
  14. quicquid et amissa restat in urbe mei.
  15. ei mihi, quod [*](quo) totiens nostri pulsata sepulcri
  16. ianua, sed nullo tempore aperta fuit!
  17. cur ego tot gladios fugi totiensque minata
  18. obruit infelix nulla procella caput?