Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. barbara me tellus et inhospita litora Ponti
  2. cumque suo Borea Maenalis Ursa videt.
  3. nulla mihi cum gente fera commercia linguae:
  4. omnia solliciti sunt loca plena metus.
  5. utque fugax avidis cervus deprensus ab ursis,
  6. cinctave montanis ut pavet agna lupis,
  7. sic ego belligeris a gentibus undique saeptus
  8. terreor, hoste meum paene premente latus.
  9. utque sit exiguum poenae, quod coniuge cara,
  10. quod patria careo pignoribusque meis:
  11. ut mala nulla feram nisi nudam Caesaris iram,
  12. nuda parum nobis Caesaris ira mali est?
  13. et tamen est aliquis, qui vulnera cruda retractet,
  14. solvat et in mores ora diserta meos.