Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. in causa facili cuivis licet esse diserto,
  2. et minimae vires frangere quassa valent,
  3. subruere est arces et stantia moenia virtus:
  4. quamlibet ignavi praecipitata premunt.
  5. non sum ego quod [*](sum ego qui) fueram, quid inanem proteris umbram
  6. quid cinerem saxis bustaque nostra petis?
  7. Hector erat tunc cum bello certabat; at idem
  8. vinctus ad Haemonios non erat Hector equos,
  9. me quoque, quem noras olim, non esse memento:
  10. ex illo superant haec simulacra viro.
  11. quid simulacra, ferox, dictis incessis amans?
  12. parce, precor, Manes sollicitare meos!
  13. omnia vera puta mea crimina, nil sit in illis,
  14. quod magis errorem quam scelus esse putes,