Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. res quoque privatas statui sine crimine iudex,
  2. deque mea fassa est pars quoque victa fide.
  3. me miserum! potui, si non extrema nocerent,
  4. iudicio tutus non semel esse tuo.
  5. ultima me perdunt, imoque sub aequore mergit
  6. incolumem totiens una procella ratem.
  7. nec mihi pars nocuit de gurgite parva, sed omnes
  8. pressere hoc fluctus oceanusque caput,
  9. cur aliquid vidi? cur noxia lumina feci?
  10. cur imprudenti cognita culpa mihi?
  11. inscius Actaeon vidit sine veste Dianam:
  12. praeda fuit canibus non minus ille suis.
  13. scilicet in superis etiam fortuna luenda est,
  14. nec veniam laeso numine casus habet,