Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. illa nostra die, qua me malus abstulit error,
  2. parva quidem periit, sed sine labe domus:
  3. sic quoque parva tamen, patrio dicatur ut aevo
  4. clara nec ullius nobilitate minor,
  5. et neque divitiis nec paupertate notanda,
  6. unde sit in neutrum conspiciendus eques.
  7. sit [*](sit si vel sic) quoque nostra domus vel censu parva vel ortu,[*](ortu astu)
  8. ingenio certe non latet illa meo,
  9. quo videar quamvis nimium iuvenaliter usus,
  10. grande tamen toto nomen ab orbe fero,
  11. turbaque doctorum Nasonem novit et audet
  12. non fastiditis adnumerare viris.
  13. corruit haec igitur Musis accepta, sub uno
  14. sed non exiguo crimine lapsa domus: