Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. optavi, peteres caelestia sidera tarde,
  2. parsque fui turbae parva precantis idem,
  3. et pia tura dedi pro te, cumque omnibus unus
  4. ipse quoque adiuvi publica vota meis.
  5. quid referam libros, illos quoque, crimina nostra,
  6. mille locis plenos nominis esse tui?
  7. inspice maius opus, quod adhuc sine fine tenetur,[*](tenetur reliqui)
  8. in non credendos corpora versa modos:
  9. invenies vestri praeconia nominis illic,
  10. invenies animi pignora multa mei.
  11. non tua carminibus maior fit gloria, nec quo,
  12. ut maior fiat, crescere possit, habet,
  13. fama Iovi superest : tamen hunc sua facta referri
  14. et se materiam carminis esse iuvat,
  15. cumque Gigantei memorantur proelia belli,
  16. credibile est laetum laudibus esse suis.
  17. te celebrant alii, quanto decet ore, tuasque
  18. ingenio laudes uberiore canunt:
  19. sed tamen, ut fuso taurorum sanguine centum,
  20. sic capitur minimo turis honore deus.