Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. iure igitur genitorque deum rectorque vocatur,
  2. iure capax mundus nil Iove maius habet.
  3. tu quoque, cum patriae rector dicare paterque,
  4. utere more dei nomen habentis idem.
  5. idque facis, nec te quisquam moderatius umquam
  6. imperii potuit frena tenere sui.
  7. tu veniam parti superatae saepe dedisti,
  8. non concessurus quam tibi victor erat.
  9. divitiis etiam multos et honoribus auctos
  10. vidi, qui tulerant in caput arma tuum;
  11. quaeque dies bellum, belli tibi sustulit iram,
  12. parsque simul templis utraque dona tulit;
  13. utque tuus gaudet miles, quod vicerit hostem,
  14. sic victum cur se gaudeat, hostis habet,
  15. causa mea est melior, qui nec contraria dicor
  16. arma nec hostiles esse secutus opes.
  17. per mare, per terras, per tertia numina iuro,
  18. per te praesentem conspicuumque deum,
  19. hunc animum favisse tibi, vir maxime, meque,
  20. qua sola potui, mente fuisse tuum.