Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. credere iuranti durum putat esse Tibullus,
  2. sic etiam de se quod neget illa viro.
  3. fallere custodes idem [*](custodem tandem (vel demum) corr. Francius) docuisse fatetur,
  4. seque sua miserum nunc ait arte premi.
  5. saepe, velut gemmam dominae signumve probaret,
  6. per causam meminit se tetigisse manum;
  7. utque refert, digitis saepe est nutuque locutus,
  8. et tacitam mensae duxit in orbe notam
  9. et quibus e sucis abeat de corpore livor,
  10. impresso fieri qui solet ore, docet:
  11. denique ab incauto nimium petit ille marito,
  12. se quoque uti servet, peccet ut illa minus,
  13. scit, cui latretur, cum solus obambulet, ipsas [*](ipse corr. Owen)
  14. cur [*](cui vel qui: cur σ ) totiens clausas exercet ante fores,
  15. multaque dat furti talis praecepta docetque
  16. qua nuptae possint fallere ab arte viros,
  17. non fuit hoc illi fraudi, legiturque Tibullus
  18. et placet, et iam te principe notus erat.
  19. invenies eadem blandi praecepta Properti:
  20. destrictus minima nec tamen ille nota est.