Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. sic sua lascivo cantata est saepe Catullo
  2. femina, cui falsum Lesbia nomen erat;
  3. nec contentus ea, multos vulgavit amores,
  4. in quibus ipse suum fassus adulterium est.
  5. par fuit exigui similisque licentia Calvi,
  6. detexit variis qui sua furta [*](facta) modis,
  7. quid referam Ticidae, quid Memmi carmen, apud quos
  8. rebus adest nomen nominibusque pudor?
  9. Cinna quoque his comes est, Cinnaque procacior Anser,
  10. et leve Cornifiei parque Catonis opus.
  11. et quorum libris modo dissimulata Perillae, [*](per illos: Perillae σ )
  12. nomine, nunc legitur dicta, Metelle, tuo.
  13. is quoque, Phasiacas Argon qui duxit in undas,
  14. non potuit Veneris furta tacere suae.
  15. nec minus Hortensi, nec sunt minus improba Servi
  16. carmina, quis dubitet nomina Planta sequi?
  17. vertit Aristiden Sisenna, nec obfuit illi
  18. historiae turpis inseruisse iocos.
  19. non fuit opprobrio celebrasse Lycorida Gallo,
  20. sed linguam nimio non tenuisse mero.