Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. detexit variis qui sua furta [*](facta) modis,
  2. quid referam Ticidae, quid Memmi carmen, apud quos
  3. rebus adest nomen nominibusque pudor?
  4. Cinna quoque his comes est, Cinnaque procacior Anser,
  5. et leve Cornifiei parque Catonis opus.
  6. et quorum libris modo dissimulata Perillae, [*](per illos: Perillae σ )
  7. nomine, nunc legitur dicta, Metelle, tuo.
  8. is quoque, Phasiacas Argon qui duxit in undas,
  9. non potuit Veneris furta tacere suae.
  10. nec minus Hortensi, nec sunt minus improba Servi
  11. carmina, quis dubitet nomina Planta sequi?
  12. vertit Aristiden Sisenna, nec obfuit illi
  13. historiae turpis inseruisse iocos.
  14. non fuit opprobrio celebrasse Lycorida Gallo,
  15. sed linguam nimio non tenuisse mero.
  16. credere iuranti durum putat esse Tibullus,
  17. sic etiam de se quod neget illa viro.
  18. fallere custodes idem [*](custodem tandem (vel demum) corr. Francius) docuisse fatetur,
  19. seque sua miserum nunc ait arte premi.
  20. saepe, velut gemmam dominae signumve probaret,