Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. infregisse suis fortia facta modis,
  2. iunxit Aristides Milesia crimina secum,
  3. pulsus Aristides nec tamen urbe sua est.
  4. nec qui descripsit corrumpi semina matrum,
  5. Eubius, impurae conditor historiae,
  6. nec qui composuit nuper Sybaritica, fugit,
  7. nec qui concubitus non tacuere suos.
  8. suntque ea doctorum monumentis mixta [*](saxa vel texta) virorum,
  9. muneribusque ducum publica facta patent.
  10. neve peregrinis tantum defendar ab armis,
  11. et Romanus habet multa iocosa liber,
  12. utque suo Martem cecinit gravis
  13. Ennius ore—Ennius ingenio maximus, arte rudis—
  14. explicat ut causas rapidi Lucretius ignis,
  15. casurumque triplex vaticinatur opus,
  16. sic sua lascivo cantata est saepe Catullo
  17. femina, cui falsum Lesbia nomen erat;
  18. nec contentus ea, multos vulgavit amores,
  19. in quibus ipse suum fassus adulterium est.
  20. par fuit exigui similisque licentia Calvi,