Tristia
Ovid
Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).
- denique composui teneros non solus amores:
- composito poenas solus amore dedi.
- quid, nisi cum multo Venerem confundere vino
- praecepit lyrici Teia Musa senis?
- Lesbia quid docuit Sappho, nisi amare, puellas?
- tuta tamen Sappho, tutus et ille fuit.
- nec tibi, Battiade, nocuit, quod saepe legenti
- delicias versu fassus es ipse tuas.
- fabula iucundi nulla est sine amore Menandri,
- et solet hic pueris virginibusque legi.