Tristia
Ovid
Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).
- et tamen ausus eram; sed detrectare videbar,
- quodque nefas, damno viribus esse tuis.
- ad leve rursus opus, iuvenalia carmina, veni,
- et falso movi pectus amore meum.
- non equidem vellem, sed me mea fata trahebant,
- inque meas poenas ingeniosus eram.
- ei mihi, quod didici! cur me docuere parentes
- litteraque est oculos ulla morata meos?
- haec tibi me invisum lascivia fecit, ob artes,
- quis ratus es vetitos sollicitare toros.
- sed neque me nuptae didicerunt furta magistro,
- quodque parum novit, nemo docere potest,
- sic ego delicias et mollia carmina feci,
- strinxerit ut nomen fabula nulla meum.
- nec quisquam est adeo media de plebe maritus,
- ut dubius vitio sit pater ille meo,
- crede mihi, distant mores a carmine nostro—
- vita verecunda est, Musa iocosa mea—
- magnaque pars mendax operum est et ficta meorum:
- plus sibi permisit compositore suo.