Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. cur non Argolicis potius quae concidit armis
  2. vexata est iterum carmine Troia meo?
  3. cur tacui Thebas et vulnera mutua fratrum,
  4. et septem portas, sub duce quamque suo?
  5. nec mihi materiam bellatrix Roma negabat,
  6. et pius est patriae facta referre labor.
  7. denique cum meritis impleveris omnia, Caesar,
  8. pars mihi de multis una canenda fuit,
  9. utque trahunt oculos radiantia lumina solis,
  10. traxissent animum sic tua facta meum.
  11. arguor iumento, tenuis mihi campus aratur;
  12. illud erat magnae fertilitatis opus.
  13. non ideo debet pelago se credere, siqua
  14. audet in exiguo ludere cumba lacu.
  15. forsan—et hoc dubitem—numeris levioribus aptus
  16. sim satis, in parvos sufficiamque modos:
  17. at si me iubeas domitos Iovis igne Gigantes
  18. dicere, conantem debilitabit onus
  19. divitis ingenii est immania Caesaris acta
  20. condere, materia ne superetur opus.