Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. materiam veniae sors tibi nostra dedit,
  2. si, quotiens peccant homines, sua fulmina mittat
  3. Iuppiter, exiguo tempore inermis erit;
  4. nunc ubi detonuit strepituque exterruit orbem,
  5. purum discussis aera reddit aquis,
  6. iure igitur genitorque deum rectorque vocatur,
  7. iure capax mundus nil Iove maius habet.
  8. tu quoque, cum patriae rector dicare paterque,
  9. utere more dei nomen habentis idem.
  10. idque facis, nec te quisquam moderatius umquam
  11. imperii potuit frena tenere sui.
  12. tu veniam parti superatae saepe dedisti,
  13. non concessurus quam tibi victor erat.
  14. divitiis etiam multos et honoribus auctos
  15. vidi, qui tulerant in caput arma tuum;
  16. quaeque dies bellum, belli tibi sustulit iram,
  17. parsque simul templis utraque dona tulit;
  18. utque tuus gaudet miles, quod vicerit hostem,
  19. sic victum cur se gaudeat, hostis habet,
  20. causa mea est melior, qui nec contraria dicor