Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. nil nisi peccatum manifestaque culpa fatenda est:
  2. paenitet ingenii iudiciique mei.
  3. cur non Argolicis potius quae concidit armis
  4. vexata est iterum carmine Troia meo?
  5. cur tacui Thebas et vulnera mutua fratrum,
  6. et septem portas, sub duce quamque suo?
  7. nec mihi materiam bellatrix Roma negabat,
  8. et pius est patriae facta referre labor.
  9. denique cum meritis impleveris omnia, Caesar,
  10. pars mihi de multis una canenda fuit,
  11. utque trahunt oculos radiantia lumina solis,
  12. traxissent animum sic tua facta meum.
  13. arguor iumento, tenuis mihi campus aratur;
  14. illud erat magnae fertilitatis opus.
  15. non ideo debet pelago se credere, siqua
  16. audet in exiguo ludere cumba lacu.
  17. forsan—et hoc dubitem—numeris levioribus aptus
  18. sim satis, in parvos sufficiamque modos:
  19. at si me iubeas domitos Iovis igne Gigantes
  20. dicere, conantem debilitabit onus