Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. venerit in magni templum, tua munera, Martis,
  2. stat Venus Ultori iuncta, vir [*](viro) ante fores.
  3. Isidis aede sedens, cur hanc Saturnia, quaeret,
  4. egerit Ionio Bosphorioque mari.
  5. in Venerem Anchises, in Lunam Latmius heros,
  6. in Cererem Iasion, qui referatur, erit.
  7. omnia perversae possunt corrumpere mentes;
  8. stant tamen illa suis omnia tuta locis,
  9. et procul a scripta solis meretricibus Arte
  10. summovet ingenuas pagina prima manus.
  11. quaecumque erupit, qua non sinit ire sacerdos,
  12. protinus huic [*](haec: huic Rothmaler) dempti criminis ipsa rea est.
  13. nec tamen est facinus versus evolvere mollis;
  14. multa licet castae non facienda legant.
  15. saepe supercilii nudas matrona severi
  16. et veneris stantis ad genus omne videt,
  17. corpora Vestales oculi meretricia cernunt,
  18. nec domino poenae res ea causa fuit.
  19. at cur in nostra nimia est lascivia Musa,
  20. curve meus cuiquam suadet amare liber?