Tristia
Ovid
Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).
- quis locus est templis augustior? haec quoque vitet,
- in culpam siqua est ingeniosa suam.
- cum steterit Iovis aede, Iovis succurret in aede
- quam multas matres fecerit ille deus.
- proxima adoranti Iunonis templa subibit,
- paelicibus multis hanc doluisse deam.
- Pallade conspecta, natum de crimine virgo
- sustulerit quare, quaeret, Erichthonium.
- venerit in magni templum, tua munera, Martis,
- stat Venus Ultori iuncta, vir [*](viro) ante fores.
- Isidis aede sedens, cur hanc Saturnia, quaeret,
- egerit Ionio Bosphorioque mari.
- in Venerem Anchises, in Lunam Latmius heros,
- in Cererem Iasion, qui referatur, erit.
- omnia perversae possunt corrumpere mentes;
- stant tamen illa suis omnia tuta locis,
- et procul a scripta solis meretricibus Arte
- summovet ingenuas pagina prima manus.
- quaecumque erupit, qua non sinit ire sacerdos,
- protinus huic [*](haec: huic Rothmaler) dempti criminis ipsa rea est.