Tristia
Ovid
Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).
- ecquid ab hac omnes rigide summovimus Arte,
- quas stola contingi vittaque sumpta vetat?
- at matrona potest alienis artibus uti, quodque [*]( quoque)
- trahat, quamvis non doceatur, habet.
- nil igitur matrona legat, quia carmine ab omni
- ad delinquendum doctior esse potest.
- quodcumque attigerit, siqua est studiosa sinistri,
- ad vitium mores instruet inde suos.
- sumpserit Annales—nihil est hirsutius illis—
- facta sit unde parens Ilia, nempe leget,
- sumpserit Aeneadum genetrix ubi prima, requiret,
- Aeneadum genetrix unde sit alma Venus.
- persequar inferius, modo si licet ordine ferri,
- posse nocere animis carminis omne genus.
- non tamen idcirco crimen liber omnis habebit :
- nil prodest, quod non laedere possit idem.
- igne quid utilius? siquis tamen urere tecta
- comparat, audaces instruit igne manus.
- eripit interdum, modo dat medicina salutem,
- quaeque iuvet, monstrat, quaeque sit herba nocens.