Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. denique, ut in tanto, quantum non extitit umquam,
  2. corpore pars nulla est, quae labet, imperii.
  3. urbs quoque te et legum lassat tutela tuarum
  4. et morum, similes quos cupis esse tuis.
  5. nec [*](non) tibi contingunt, quae gentibus otia praestas,
  6. bellaque cum multis inrequieta geris,
  7. mirer in hoc igitur tantarum pondere rerum
  8. te numquam nostros evoluisse iocos?
  9. at si, quod mallem, vacuum tibi forte [*](tibi forte fortasse) fuisset,
  10. nullum legisses crimen in Arte mea.
  11. illa quidem fateor frontis non esse severae
  12. scripta, nec a tanto principe digna legi:
  13. non tamen idcirco legum contraria iussis
  14. sunt ea Romanas erudiuntque nurus.
  15. neve, quibus scribam, possis dubitare, libellos,
  16. quattuor hos versus e tribus unus habet :
  17. este procul, vittae tenues, insigne pudoris,
  18. quaeque tegis medios instita longa pedes!
  19. nil nisi legitimum concessitque furta canemus,
  20. inque meo nullum carmine crimen erit.